- HOSPITIA Studiorum
- HOSPITIA Studiorumin Anglia, vocantur Iuris Collegia in Universitatibus seu Academiis, in quibus, qui Iuri addiscendo operam collocant, morantur. Ioh. Fortescutus de Laudibus LL. Angliae c. 49. ait in quolibet Studio esse decem hospitia munora, quandoque vero plura, quae nominantur Hospitia Cancellariae, ad quorum quodlibet pertinent centum Studentes ad minus, et ad aliqua eorum maior in multo numerus, licet non omnes semper in iis conveniant: Studentes etenim isti, pro eorum parte maiori, iuvenes sunt, originalia et quasi legis elementa addiscentes, qui in illis proficientes, ut ipsi matureseunt, ad maiora Hospitia Studit illius, quae Hospitia Curiae appellantur, assumuntur, Quorum maiorum quatuor sum --- in quibus nequaquam potest studens aliquis sustentari minoribus expensis in anno, quam 80. scutorum --- Hinc Nobilium filii tantum in Hospitiis illis leges addiscunt --- In bis vero Hospitiis maioribus et minoribus, ultra studia Legum, est quasi gymnasium omnium morum, qui Nobiles decent. Ibi cantare ipsi addiscunt --- Ibi tripudiare ac iocos singulos Nobilibus convenientes, qualiter in domo Regia exercere solent enutriti: in ferialibus diebus eorum pars maior legalis disciplinae studio, et in festivalibus sacrae Scripture ae Chronicorum lectioni, post divina obsequia, se confert etc. De Hospitii apud Recentiores iure, Principibus in Monasteriis Ecclesiisque competente supra Gista.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.